Page:Philological Museum v2.djvu/113

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
103
HEADERTEXT.
103

De Arati Canone, 103 Adrastum Peripateticum^ Timaei Platonici quodammodo in- terpretem, eum et ipsum in canonis sectione esse occupatum, docet frequens de eo in rebus harmonicis mentio^^ Itaque Aratum in Canone sonorum musicorum designationem et cum hac sphaerarum concentum et aliquid fortasse de motu docuisse liquet; conjiciasque illud sphaerarum systema har- monicum, quod a musicis excogitatum refert Achilles Tatius^^, ex Arateo esse Canone petitum : quibus rebus adspectuum quoque rationem conjungere Aratus potuit, quos musicis con- sonantiis comparavit certe Ptolemaeus. Carmine conceptum Arati Canonem esse licet nemo tra- diderit, tamen facile credet qui Arateum considerarit ingenium, et ex Arato, Eratosthene, aliis, quousque in rebus vel sub- tilissimis poetice narrandis progressi Graeci sint, aestimaverit. Achillis Tatii quidem verba, quibus Canonem et to reXo^ T>7? TTOLrjaeco^ opponit, quamquam possunt eo trahi, ut Canon soluta oratione scriptus putetur, hoc ipsum neutiquam evincunt, propterea quod, etiamsi Canonem ibi non a solo Jine carminis^ ut Grauertus^^ interpretatur, distingui judicabis, sed a carmine quod superest universo^ Achilles potuit dicere tyj^ Troirjcreoo^, ut eam^ in qua versabatur^ poesin significaret, non ut negaret etiam Canonem esse versibus conceptum. Accedit, quod Caesar in translatione Phaenomenorum v. 441, ubi Canonis memor est, quo Aratus planetas illustraverit, ita fere de eo opere ut de carmine dixit : Hoc opus arcanis si credam postmodo Musis^ Tempus, et ipse labor, patiantur fata, docebit. Quodsi Canonem non fuisse poema certe non constat, quaesieris, utrum is cum Phaenomenis et Diosemiis unum constituerit opus,

  • AaTf)Lfcd, cujus quintum librum memorat Tzetzes, an distinctus

ab illis Canon fuerit. Et primum in fine operis, post Diose- mias. Canon annecti commode non potuit, quod Diosemiarum

    • Canonis sectionem docuimus et ipsi, partim ad harmoniam sphaerarum illus-

trandam in Comment, de procreatione animae mundanae in Platonis Timaeo (Daub, et Creuzer. Stud. T. iii. p. 66 sqq.), partim musicae veteris explicandae causa in libris de Metris Pindari iii. 7- p. 208 sqq. quae noUemus ignorata esse. In priore libro etiam de Adrasto monuimus p. 45. ^2 C. 17. Hoc exposuimus in Comm. de procreatione animae p. 91. et cum aliis composuimus. '3 Hie enim Canonem in medio carmine insertam fuisse putat, cui opponatur to Teo9 Tilt iroiriacui^.