Page:Philological Museum v2.djvu/237

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
227
HEADERTEXT.
227

QUO ANNI TEMPORE PANATHENAEA MINORA, TA MIKPA nANAGHNAIA, CELEBRATA SINT, QUAERITUR. xloc pro explorato habemus, quinto quoque anno ab Atheniensibus celebrata esse magna Panathenaea, tribus reli- quis annis minora. Et ilium quidem annum majorum Pa- nathenaeorum Olympiadis cuj usque tertium fuisse, scriptores docent et tituli (v. Boeckh. Oeconom. Athen. publ. ad tituL 1. T. II. p. 165. ed. german.), ita ut minoribus Panathenaeis primus, secundus, et quartus Olympiadis annus relinquatur. Neque hoc in dubitationem vocatur, quod Panathenaea majora Hecatombaeone, id est primo Attici anni mense, ad finem vergente, die mensis vigesimo octavo, TpiTrj (pOivovro^^ cele- brata sunt. Constat hoc quidem teste Proclo, comment, ad Platonis Timaeum p. 9 (Ta yap fieyciXa U. tov 'Ekutoju- jSaiwvo^ eyiveTo toltj^ aTnovTos):) et Schol. in Platon. R. P. i, p. 3, 1. ed. Bekker. Sed minora Panathenaea Corsinius, Fastorum Atticorum T. II. p. 357 sqq., eodem quidem mense, sed media decade, decimo fere et quarto vel quinto Hecatombaeonis die acta esse statuit. Eamque opinionem tam idoneis argumentis fir- masse videbatur, ut etiam probatissimis antiquitatis scrutato- ribus cam pursuaderet: in his Boeckhio, qui mihi horum studiorum dux et auctor est. V. Oecon. Athen. publ. tit. 1* T. II. p. 167. et ad tit. 8. T. 11. p. 248. cf. Corp. Inscript. tit. 157. p. 251 : In qua tamen opinione jam hoc mirationem facit, quod eadem solennia (nam easdem majorum et minorum Panathenaeorum caeremonias fuisse compertum habemus, nisi quod in illis omnia majore apparatu, tenuiore in his ageban- tur) eodem quidem mense sed diversis mensis diebus acta esse dicuntur. Facilius crederem equidem, si diverso plane