Page:Philological Museum v2.djvu/238

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
228
HEADERTEXT.
228

228 Quo anni tempore anni tempori tribuerentur. Sed Corsinius ut ita statueret^ iis maxime motus est, quae a Demosthene in oratione contra Timocratem de concione quadam ab hoc et ejus amicis anno Olymp. CVI5 4 habita narrantur. Hanc enim concionem in- dici in diem Hecatombaeonis duodecimum evrt ttj twv Ha- vaOrjvaiwv Trpoipdcrei, perinde quasi festum ipsum proxime immineret : hinc apparere, Panathenaea quarti anni Olympici, id est minora, proximis post Hecatomb, xii. diebus celebrata esse. Aliud argumentum repetit Corsinius ex solenni Metoe- ciorum, quod Athenis actum scimus Hecatombaeonis d. xvi. Id cum ad memoriam Atticorum hominum in unam urbem ex agris collectorum institutum esse dicatur, ab origine con- junctum fuisse videri cum Panathenaeis, universi Athenarum populi sacris Minervalibus. At hoc argumentum manifesto infirmius, atque ex eorum numero est quibus fidem pro arbi-- trio et habere et denegare possis : illud ex Timocratea oratione specie quidem gravius est et accuratius dispiciendum. Haec autem sunt, quae loco illo a Demosthene narrantur : quorum nexum Corsinius non satis expedivisse videtur. Ex lege Atheniensium antiquiore (Demosth. in Timocrat. p. 706.) prima anni prytania undecimo die de legibus vel confirmandis vel abrogandis ad populum ferebatur. Si quae leges his comitiis abrogatae essent, prytanes de ea re i-r/i^ TeXevTaiav Tcov TpLwv eKKXrjcTLcoV:, id est ut puto tertiam legitimarum concionum, quot in Hecatombaeonem mensem cadebant, ad eum finem instituebant, ut nomothetarum judicium de his legibus, ne inconsulto mutarentur, plebiscito constitueretur. Nunc ea hominum factio, contra quam oratio Timocratpa scripta est, per Epicratem in comitiis illis xi Hecatombaeonis die habitis plebiscitum rogaverat, ut nomothetarum collegium postero statim die, quo etiam propter Cronia solennia cum populo agere non licebat, in comitiis constitueretur, id scihcet agens, ut leges suas commodo singulorum, civitatis detri- mento inventas facilius perferret, sed praetexens id propterea tantum fieri ut ra lepa OvrjTac kuI r] ^lolkyictl^ iKavrj yei^ijrai KUL el TLvos €VO€L TTpo^ Tu YlavaOfjvata ^wLKrjOfi (p. 709)- Qua ex re ad Panathenaeorum tempus constituendum nihil efficitur nisi hoc : tertiis comitiis si nomothetae instituti fuissent, tem- pus non amplius superfuturum fuisse, ut coram hoc judicum collegio de apparatu Panathenaeorum instruendo ageretur-