Page:Philological Museum v2.djvu/239

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
229
HEADERTEXT.
229

Panatheriaea minora celebrata sifit. 229 Quid autem mirum, etiamsi Panathenaea eo anno ante diem tertium exeuntis mensis celebrabantur, cum judicibus. qui ex plebiscite tertiorum comitiorum constituebantur, de iis celebrandis non amplius agi potuisse. Nam si ea comitia circa trigesimum mensis diem habebantur^ ut in argumento valde incerto de comitialibus prytaniarum diebus statuere licet, Panathenaea jam peracta erant : sed fac etiam, circa vigesimum quartum Hecatombaeonis legitimum eorum tem- pus fuisse, etiam tum in apparatu horum solenniumj qui paucis diebus non poterat confici, nihil magnopere poterat mutari. Profecto id negotium, quo plures dies supererant, eo melius accurari posse videbatur : ac facile intelligitur satis credulas populum Atticum praebuisse aures his homi- nibus, qui ei persuadere studebant, duodecimo statim mensis die nomothetas constituendos esse, quorum ex legibus et decretis hostiae magis opimae et coenae la,ntiores et splendidior apparatus ad Panathenaea destinarentur. Jam si hoc argumento non amplius uti licebit ad Cor- sinianam sententiam defendendam : proferamus ea quae facere videntur ad eam refellendam. Primo loco ponimus quod de Minervae solennibus in universum dicit Euripides Heraclidis V. 777. 'AXX' €7rl (Tol (Minervam alloquitur chorus) ttoXv- 6vTo^ €(jaL€L TLfia KpaiveTai^ ovhe Xj^Oet ixrjvoov (pOcva^ Ufxepa^ vewv r aoicai yop(ov t€ /uioATraL* ave/uaei^Ti de ^a9 'o')(0(o oXoXvy/uaTa Travvv^iot^ vtto TrapOevoov ia/c^et ttoccou KpoTOKjLv. Sermo est, ut intellexit Barnesius, de statis Mi- nervae sacris in acropoli Athenarum magno victimarum appa- ratu et cantu chororum nocturnaque comessatione celebratis, et (pOivacL mensis die, accurate ab Atheniensibus observata, semper redeuntibus. OvSe XrjOei (quae lectio praestat) ixt^vwv <p9u^fh djuepa^ nihil significat nisi : neque Athenienses latet aut oblivione opprimitur mensium (pdiva^ dimepa^ id est ex- tremae decadis dies. Hunc loci sensum, credo, etiam Hesychii locus, cum plenior esset, explanavit, adductus is quidem sed non explicatus a Musgravio T. iii. p. 438, Locus hie est : (f)Otva^ afxepa Tf]v laTaiixevov rpiTrjv Tpiixrjviov Xeyei T. II. p. 1504 Alberti. Qui cum aperte corruptus sit, Elms- leius ut sic corrigatur suasit : tviv (jTaju€vov TplTrj epo^r]viav Xeyei. Aug. Jul. Edm, Pflugk, qui nuper Euripidis trage- dias commentario in usum scholarum instruere coepit, Vol. i.