460 De Titulis Qitibiisdam Suppositis ubi ex altero in alterum transit lectio. In utroque inscrip- tionis latere habetur ancora et sub hac delphinus ; inferior margo cingitur ornamento simili illis, quibus in vasis pictis Italicis insigniri margines solent^ Reliquam tabulam implet nota editoris^. Hunc igitur lapidem mense Maio a. mdcccxxvi. Josephmn Felicem Galeam^ sacerdotem Melitensem^ docemur invenisse Melitae inter fodiendum ; testes sunt litterae duplices, quas lithographi forma expressas ante oculos habemus. Ga- leae utraeque, alterae eodem anno d. vii. Maii scriptae ad Grongnetum, quibus hunc, utpote Phoeniciae linguae studi- osum, donat lapide ej usque ab illo interpretationem postulate, alterae d. xxx. Augusti ad Marchionem datae, quibus sibi tantum inventum gratulatur, cujus praestantiam a Marchi- one juste aestimatam ipse quidem minime perspexerit. Neve auctor etiam antiquior desideretur, gravissimum lapidi con- ciliat Marchio illustrissimus. Scilicet a. u. c. dxxxvi. Tib. Sempronius Consul, qui turn Melitam ceperat^, haec Graeci, ut conjicitur, manu inscribenda lapidi curavit : T. Sempron. Cos, hoc mag7ii Athlantis et souhmersae Athlantidis reli- quioiim vedit eidemque servari coeravit mi. iir. dxxxvi, Olymp. cxL. an. iii. Carthaginienses vero quum recupe- rassent insulani, defossum a Melitensibus hoc monumentum esse et latuisse, donee id bonus ecclesiasticus, parum ille harum rerum gnarus, ex fundo putei saxo incisi protraheret. Mirura vero, quod haec Consulis nota non simul cum Phoe- nicio titulo lithographi arte repraesentata est ! Nempe frau- 6 Talia vide ap. Grotefend. in Bottigeri Amalthea T. ii. ad p. 90. 7 Hanc quoque animi causa apponimus : " Cette precieuse decouverte determine enfin au juste la veritable position de Pancienne Athlantide qui s'6tendait depuis le Golphe de la grande Syrte jusqu'entre le Cap Bon d'Afrique, et le Cap Maretimo de Sicile, ^tant les Isles de Malte et de Goze les anciens sommets du fameux Mont Athlas qui s'^levait presque au milieu de I'Athlantide submerg6e I'an avant TEre Chretienne 2298. Epoque du Deluge d'Ogyges." Epocham hanc in eum annum de- finierat Fortia in Historia antiqua orbis terrarum, de qua infra dicemus. 8 Pars potissima haec est : " Vi do nuova, che nello demolire una stanza posta nel fondo del Cortile di Casa mia, nello scavo delle pietre del fondamento e stata trovata una grossa pietra coperta di caratteri antichi, che io credo essere Phenicj ; e siccome voi vi dilettate dello studio di questa lingua, io ve ne faccio un Dono, affinche poi spie- gandola, mi direte il signiiicato, che quel caratteri racchiudono." Subscripsit Gron- gnetus : " L'original de cette lettre est garde par moi soigneusement, comme un ecrit qui forme epoque, et qui me constate la pleine propriete d'un aussi rare monument." 9 Liv. XXI. 51.