Page:Philological Museum v2.djvu/471

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
461
HEADERTEXT.
461

Atigusti Boeckhii Prolusio Academiea. 461 dem fraude tegere auctor sustinet ; posthac demum etiam Latina inscriptio fingenda visa. Nam iit hie paululum sub- sistamuSj priusquam reliqua hominum lepidissimorum piacula persequamur, et dictio Latini tituli et anni notatio prodit suppositionem : non quisquam ea aetate aut ex urbis con- ditae aut ex Olympica epocha numeravit annos publice, nedum ex utraque ratione utcunque^^ comparata; ne doctos quidem sive Graecos seu Romanos in annalibus describendis credibile est epocha urbis conditae usos esse turn, quum M. Porcius CatOj antiquioris de ea epocha sententiae auctor, sedecim esset annos natus. Igitur postquam et hinc et ex ceteris, quae mox afFeremus, non solum Atlanticum titulum, sed etiam Cyrenaicos ficticios esse intellexissemus, Gesenius de ea re a nobis certior factus examinavit Atlanticum. Hunc quid censetis repperisse ? Non Phoenicia lingua scriptum Atlanticum titulum esse, sed Melitensi potissimum, hoc est corrupta dialecto nova Arabica ! Etiam vir prudentissimus Silv. de Sacy, de quo magnopere queritur Fortia, fidem tituli addubitavit baud obscure", licet modeste dixerit lapi- dem ipsum exspectandum esse, ut quid in illo vere scriptum, quid male lectum et explicitum ab interprete esset, dignos- ceretur : neque vero lapis unquam Parisios allatus videtur. Ceterum quae proposita a Portia interpretatio est, eam non novimus ; confecisse eam Cannolus Melitensis, linguae ChaL- daicae professor, dicitur, qui jam prius Grongneto nomen Atlantis signaque caelestia arietis et cancri, stellasque, quae Pleiades sint, litterasque iis appositas Jehovae sanctum nomen continentes explicuerit. Ex Gesenii interpretatione necesse est tantum afFeramus, quantum opus est, ut de iis judicari possit, quae statim narrabimus. Prima aliquis per- sona loquens inducitur, fortasse Atlas II. quem mox in sce- nam producemus : hie sese ait adscendisse ad montem At^ lantis et consfitisse in medio ; esse haec sepulcra magni regis Atlantis ; ibi sese habitasse per septem circulos solisy ^0 In Semproniano titulo comparatio congruit cum recepta hodie Varroniana ratione, factaque est duce Arte data proband^ ad quam provocat ipse Fortia. '• Hoc imprimis patet ex Societatis Asiaticae processu, quem dicunt, verbali ita con- cepto: ^^ M. le Marquis de Fortia d'Urban donne communication d'une inscription qu'on dit Ph^nicienne, et qu'on dit trouv6e a Malte."