Page:Philological Museum v2.djvu/705

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
695
HEADERTEXT.
695

Miscellaneous Observations! 695 scriptoribus antiquis, optimis bene dicendi magistris, ita monstrant, ut ex hac disciplina elocutionis exempla petere studiosi queant. At quo quis scriptor est ingeniosior, magis- que singular! ipsique quasi propria forma orationis, proesertim in sententiarum nexu et compositione utitur, eo difficilius quoque loco de ejus elocutione judicium : quin si vel minimum in illius verba irrepserit mendum, aut prava invaluerit sen- tentiarum divisio et conjunctio, elocutionis praestantia ita obscuratur vel tollitur, ut balbutiat^ qui alias soleat optime dicere. Neque hujusmodi vitia ratione mere grammatica aut inveniri aut removeri queunt^ prsesertim in auctore particu- larum aliquanto parciore, sed rhetorico potius sententiarum examine, spectato simul dicentis ingenio, quae conjungenda, quae separanda sint, exputandum est. Hoc nunc in Taciti loco quodam monstrabimus, in quo etsi unus et alter doctorum verum vidit, tamen quod illi id non enucleate neque additis justae interpretationis causis explicuerunt, novissima? editiones vitiosas usquequaque sententias offerunt, quibus nolis judicii subtilissimi auctorem deformari. Adderemus plura exempla ex eodem scriptore petita, eaque fortasse etiam insigniora^ nisi, quamvis exile et minutum argumemtum videatur, tamen qui persuadere legentibus vellet, non posset paucis defungi in singulis locis. In Historiis igitur postquam Tacitus, quae Vitellius exercitui in Germania inferiore praefectus recte fecerat, com- memoravit paucis, addit deinceps haec in recentissimis editioni-^ bus ita scripta (i. 52.) : Nee consularis legati mensura^ sed in majus omnia accipiebantur. et Vitellius apud severo& humilis. id eomitatem bonitatemque faventes vocabant^ quod sine modo^ sine judicio donaret sua^ largiretur aliena : simul amditate imperandi ipsa vitia pro virtutibus interpretabantur multi in utroque eooereitu^ sicut modesti quietique^ ita mali et strenui. sed profusa cupidine et ijisigni temeritate legati legionumj Alienus Ccecina et Fabius Valens etc. Quod eloqui argumentum voluit, hoc est : qua fama, quo hominum judicio imperio destinatus Vitellius et a quibus potissimum instigatus et adjutus sit; id vero quomodo sententiis et verbis explicuit.? Quaecunque grata militibus fecerat Vitellius, aity non ut a consulari legato facta accipiebantur, sed tanquam a majore et qui principatui proximus esset. Cui sententiae quae