Page:Philological Museum v2.djvu/706

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
Miscellaneous Observations..
696


addita sunt^ ea si Tacitus apte elocutus argumentum est^v debent laudes Vitellio ab asseclis datas continere, quod priorem sententiam iis, quae sequuntur, explicari et illustrari patet. At quod sequitur, "Et Vitellius apud severos humilis", est vituperantis : itaque id prioribus non simpliciter et directe annecti potest, quod fit conjunctione Et ; sed reprehensio, in quam apud severos incucurrerat Vitellius, debet oblique a scriptore intexta esse, ita ut contrarium statuisse laudatores intelligeretur, veluti si dixerit : " Et quamquam Vitellius severorum hominum aestimatione humilis erat, quippe qui nimiis in vulgus blanditiis et indecora familiaritate uteretur tamen faventes earn non humilitatem vocabant, sed comitatem bonitatemque' Accedit quod pronomen id ab Hug. Grotio et lo. Fr. Gronovio invectum longe est pessimum. Gronoviu& quidem hoc ad humilitatem rettulit, verba ita explicanda ratus : " Id (quod humilis Vitellius) comitatem faventes vocabant; quod vero sine modo et judicio sua et aliena largiretur, vocabant bonitatem". At hoc si voluisset Tacitus, voces comitatem bonitatemque non tarn arete conjunxisset et in unum quasi corpus conglutinasset, sed distinctis scripsisset vocabulis : "Id comitatem faventes vocabant, et bonitatem, quod sine modo etc." Potius igitur comitatem bonitatemque conjunctim Tacitus de eo dixit, quod Vitellius erga omnes, nullo judicio, munificus et liberalis esset : in qua re cum bonitate simul comitatem agnoscere faventes poterant, quod qui nimium comis est, sine judicio et facilius obsequitur cuivis gratiam postulanti. Quapropter repudiamus Grotii Gronoviique rationem : in qua quum aliquid duri relinqui sensisset etiam Ernestius, tamen quod sibi persuaserat, in tali scriptore^ ut ait, hoc esse ferendum neque perspexerat, nullum unquam auctorem diligentius et exactius quam Tacitum locu- tum esse, operam non dedit, ut verum quaereret. In libris quidem non istud id, sed pro eo ita habetur : Tacitus vero quum pro vulgaribus Quamquam et tamen soleat Ut atque ita dicere, ipsum illud ita eo ducit, ut in praegressis excidisse voculam tit statuamus : qua reposita lucramur eam, quam supra postulavimus, sententiarum juncturam. Atque illud UT quum inter ET ac VITellius facillime excidere potuerit, non dubitamus id ibi inserere : miramur vero quod nee Gro- novius neque Ernestius obsecuti sunt Beato Rhenano, Acidalio,