Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/411

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

SALLUST

dant et utrumque per iniuriam malunt quam

3 optumo iure liberi agere, praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea

4 quae maiores virtute peperere subvortunda. Nam quid a PyiTho_, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique

5 sedes, neu cui nisi legibus pareremus ? Quae cuncta scaevos ^ iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque con- sulum et aliorum principum, quos fortuna belli con- sumpserat, satiatus, sed tum crude! ior, cum plerosque

6 secundae res in miserationem ex ira vortunt. Quin solus omnium post memoriam humani generis ^ supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa asset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.

7 Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes ilium ^ sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum.

8 At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et

^ scaevus, V; saevus, codd. Servii.

2 generis, supplied by Orelli ; hominum, Aldus.

■' illuin, Cortc ; illos, V.

^ He refers to D. Junius Brutus, consul in 77, his colleague Mam. Aeniilius Lepidus and Q. Lutatius Catulus, consul in 78.

2 Since Sulla planned a reorganization of the state, he is compared with the founder of Rome.

386