Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/429

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti ! 10 Qui quando talis es, maneas in sententia et re- tineas arma te hortor^ neii prolatandis seditionibus, inquies ipse^ nos in sollicitudine attineas ; neque te provinciae neque leges neque di penates civ em patiuntur ; perge qua coeptas^ ut quam maturrume merita invenias.

17 Vos autem_, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis ? Dilectus advorsus vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque imposita^ ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono

18 sustentatum. Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet^ quae victis toleranda sunt ea, cum facere possitis, patiamini potius censet ; ita illi a vobis pacem, vobis

19 ab illo bellum suadet. Haec si placent, si tanta tor- pedo animos obrepsit,^ ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis luiius interiit^ nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido

^ obrepsit, F^ Nonii, obprepsil, F^; oppressit, V.

^ During the proscriptions of 87 u.c.

404


404