Page:The Life of Sir Thomas More (William Roper, ed by Samuel Singer).djvu/47

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

E PRÆFATIO THO. HEARNII.


§ II.[1] HOC in opere primo loco sese sistit Guilielmi Roperi vita D. Thomae Mori, equitis aurati; è qua tam Hoddesdonum quam et Mori pronepotem (ne quid dicam de nescio quo [2]T. P.) in libris eadem de re compositis perplura hausisse deprehendo: quam proinde ob caussam Roperi nomine utrumque opus ornandum esse non desunt qui existiment. A quibus tamen ipse plane dissentio. Quamvis enim Roperi etiam succum retinuerint viri clarissimi, sua tamen ita passim immiscuerunt, ut quaenam sint Roperi, nisi fiat diligentissima collatio, dici non possit. Itaque ut tandem pateat quinam sit Roperi fœtus verus ac genuinus, non abs re visum est typis mandare, nullis è nostro additis ingenio, sed omnibus

  1. Qui anno M DC XXVI. Parisiis in 12°. libellum edidit lingua Anglicana conscriptum, et hoc titulo insignitum: The Mirrour of Vertue in worldly greatness, or the Life of Syr Thomas More Knight, sometime Lo. Chancellour of England. De quo libello illud audacter asserendum esse videtur, auctorem nimirum (quicunque demum is fuerit) è Ropero ipso pleraque fuisse sufluratum, omniaque ad libitum permutasse; quin et hinc inde nonnulla interseruisse, non secus atque fecerunt in aliis operibus interpolatores, de quibus agunt docti.
  2. Vita D. Thomae Mori, quam conscripsit Guilielmus Roperus, à nobis in lucem edita. E Codice sc. summae spei juvenis Edvardi Burtoni.