Page:The Life of Sir Thomas More (William Roper, ed by Samuel Singer).djvu/50

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
xlvi
E PRÆFATIO HEARNII.

§ V. [1]Ad initium opusculi hujus Guilielmi Roperi comparere debuit Thome Mori familia, cujus prototypon exstat apud cl. Roperum de Eltham, oppido olim satis celebri in agro Cantiano, Holbenio pingente, artifice illo insignissimo, qui et aliam tabulam, Mori similiter familiam exhibentem, propria manu pinxit, que annis abhine aliquammultis Bessilsleiz prope Abbingdoniam adservabatur, nunc vero conspicitur in zdibus viri humanitate sua colendi Joannis Lenthall de Burford in agro Oxoniensi armigeri. Verum idcirco tam hanc quam et illam tabulam omittere visum est, quod chalcographus nobis deesset qui exprimeret ea qua decct elegantia. Itaque de hac re videant alii. Interim tamen non possum non monere, Mori nostri familiam haberi excusam in folio 190, libri majori forma impressi, et hac inscriptione insigniti: Tabelle selecte ac explicate a Carola Catharina Patina. Prodiit liber iste Patavii anno Domini MpDcxc. Quod idcirco monendum duxi, quia Pictura Mori familia ibi exsculpta adumbrata erat ad exemplar aliud Holbenianum Basileze inter maximi pretii xepnala custoditum. Et tamen Ectypum istud est minus elegans, chalcographi, ut opinor, vel incuria vel imperitia. Sed ad Roperianam, quam dixi, picturam revertamur. Kam sane adspexit vir doctissimus et integerrimus Thomas Rawlinsonus, Armiger, qui (ut omnibus aliis amicitiz officiis me sibi in zternum devinxit, ita) et ejusdem descriptionem mecum perquam humane communicavit, quam ex ipsius Adversariis in nostra Collectanea [2]translatam huic Praefationi inse-

  1. Picturæ D. Thomæ Mori familiam exhibentes. Eadem de re observatio viri cl. Thomæ Rawlinsoni, armigeri.
  2. Vol. LIX. p. 168.