Page:The Life of Sir Thomas More (William Roper, ed by Samuel Singer).djvu/49

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
E PRÆFATIO HEARNII.
xlv

§. IV. [1]Porro id monendus es, Codicem nostrum ex exemplari bonz notz descriptum fuisse (non obstante scribe hinc inde oscitantia) vel illud mihi esse argumento, quod non distinguatur in Sectiones. 'func temporis nimirum quo floruit Roperus raro in Sectiones dividebant opera eruditi. Eandem rationem opera continuandi absque ulla divisione videmus in Codicibus antiquis MSS. pariter atque in hbris veteribus impressis. Neque ab antiquitate abludit remotissima. Id quod é lapidibus manifestum esse judico: in quorum vetustissimis ne verba quidem ' ipsa a se invicem discernuntur; qualem verborum etiam conjunctionem cernimus pariter in nummis perquam plurimis. Quinetiam Codices exstant characteribus uncialibus exarati qui scribendi rationem quam commemoravimus firment. Et tamen divisiones comparent in Codice Actorum Apostolorum Laudiano, quem juris feci publici litteris majusculis quibus et scriptus est. Hz vero divisiones non alium in finem notabantur quam in usum ecclesiarum in quibus legebatur; ut eo facilius constaret lecto-ribus quinam foret terminus quavis legendi vice. Proinde tztulos etiam vocabant, (quo nomine et ipsz ecclesiz antiquitus veniebant) ut é littera Z' ad oram Codicis collocata liquet, quam et in Editione nostra accuratissime ubique notavimus. Aliter autem in aliis Codicibus, qui usibus sacris non inserviebant, res accidit. Adeo ut neque in ipso Tullio, neque Livio, neque aliis id genus auctoribus distinctiones comparerent, quantumvis in auxilium lectorum designarint Editores.

  1. Codex noster in Sectiones non divisus, pro ratione scilicet antiquitatis etiam remotissimæ.