Page:The Mediaeval Mind Vol 2.djvu/189

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
177
MEDIAEVAL LATIN PROSE
CHAP XXXI

in omni vita sua patri tuo in mari servivit. Nam illum, in sua puppe vectum, in Angliam conduxit, quando contra Haraldum pugnaturus, in Angliam perrexit. Hujusmodi autem officio usque ad mortem famulando ei placuit, et ab eo multis honoratus exeniis, inter contribules suos magnifice floruit. Hoc feudum, domine rex, a te requiro, et vas quod Candida-Navis appellatur, merito ad regalem famulatum optime instructum habeo.' Cui rex ait: 'Gratum habeo quod petis. Mihi quidem aptam navim elegi, quam non mutabo; sed filios meos, Guillelmum et Richardum, quos sicut me diligo, cum multa regni mei nobilitate, nunc tibi commendo.'

"His auditis, nautae gavisi sunt, filioque regis adulantes, vinum ab eo ad bibendum postulaverunt. At ille tres vini modios ipsis dari praecepit. Quibus acceptis, biberunt, sociisque abundanter propinaverunt, nimiumque potantes inebriati sunt. Jussu regis multi barones cum filiis suis puppim ascenderunt, et fere trecenti, ut opinor, in infausta nave fuerunt. Duo siquidem monachi Tironis, et Stephanus comes cum duobus militibus, Guillelmus quoque de Rolmara, et Rabellus Camerarius, Eduardus de Salesburia, et alii plures inde exierunt, quia nimiam multitudinem lascivae et pompaticae juventutis inesse conspicati sunt. Periti enim remiges quinquaginta ibi erant, et feroces epibatae, qui jam in navi sedes nacti turgebant, et suimet prae ebrietate immemores, vix aliquem reverenter agnoscebant. Heu! quamplures illorum mentes pia devotione erga Deum habebant vacuas

'Qui maris immodicas moderatur et aeris iras.'

Unde sacerdotes, qui ad benedicendos illos illuc accesserant, aliosque ministros qui aquam benedictam deferebant, cum dedecore et cachinnis subsannantes abigerunt; sed paulo post derisionis suae ultionem receperunt.

"Soli homines, cum thesauro regis et vasis merum ferentibus, Thomae carinam implebant, ipsumque ut regiam classem, quae jam aequora sulcabat, summopere prosequeretur, commonebant. Ipse vero, quia ebrietate desipiebat, in virtute sua, satellitumque suorum confidebat, et audacter, quia omnes qui jam praecesserant praeiret, spondebat. Tandem navigandi signum dedit. Porro schippae remos haud segniter arripuerunt, et alia laeti, quia quid eis ante oculos penderet nesciebant, armamenta coaptaverunt, navemque cum impetu magno per pontum currere fecerunt. Cumque remiges ebrii totis navigarent conatibus, et infelix gubernio male intenderet cursui dirigendo per pelagus, ingenti saxo quod quotidie fluctu recedente detegitur et rursus accessu maris cooperitur, sinistrum latus Candidae-Navis vehementer illisum est, confractisque duabus tabulis, ex insperato, navis, proh dolor!

subversa est. Omnes igitur in tanto discrimine simul exclamaverunt;