Page:The Theatre of the Greeks, a Treatise on the History and Exhibition of the Greek Drama, with Various Supplements.djvu/378

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

(11.) , VITRUVIUS ON THE STRUCTURE OF THE THEATRE. De conformatione theatri facienda. IPSIUS autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futui-a est perimetros imi, centre medio collocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quatuor scribantur trigona paribus lateribus et intervallis, quae extremam lineam circinationis tangant : quibus etiam in duodecim signorum cselestium descriptione astrologi ex musica con- venientia astrornm ratiocinantur. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scense ea regione, qua prsecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scense frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscenii pulpitum et orchestrse regionem. 2. Ita latius factum fuerit pulpitum quam Grsecorum, quod omnes artifices in scena dant operam : in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca desig- nata : et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti angiili trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam prsecinctionem. Supra autem alternis itineri- bus superiores cunei medii dirigantur. 3. Hi autem, qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero septem, [anguli] reliqui quinque scense designabunt compositionem ; et unus medius contra se valvas regias habere debet ; et qui erunt dextra ac sinistra hospitalium designabunt compositionem; extremi duo spectabunt itinera versurarum. Gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur, ne minus alti sint palmopede, ne plus pede et digitis sex : latitudines eorum ne plus pedes duos semis, ne minus pedes duo constituantur. Tectum portions, quod futurum est in summa gradatione, cum scense altitudine libratum perficiatur ideo, quod