Poems and Ballads (second series)/In Obitum Theophili Poetæ

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
3781488Poems and Ballads (second series) — In Obitum Theophili PoetæAlgernon Charles Swinburne

IN OBITUM THEOPHILI POETÆ.

O lux Pieridum et laurigeri deliciæ dei,
Vox leni Zephyro lenior, ut veris amans novi
Tollit floridulis implicitum primitiis caput,
Ten' ergo abripuit non rediturum, ut redeunt novo
Flores vere novi, te quoque mors irrevocabilem?
Cur vatem neque te Musa parens, te neque Gratiæ,
Nec servare sibi te potuit fidum animi Venus?
Quæ nunc ipsa magis vel puero te Cinyreïo,
Te desiderium et flebilibus lumen amoribus,
Amissum queritur, sanguineis fusa comam genis.
Tantis tu lacrymis digne, comes dulcis Apollini,
Carum nomen eris dîs superis atque sodalibus
Nobis, quîs eadem quæ tibi vivo patuit via
Non æquis patet, at te sequimur passibus haud tuis,

At mæsto cinerem carmine non illacrymabilem
Tristesque exuvias floribus ac fletibus integris
Unà contegimus, nec citharâ nec sine tibiâ,
Votoque unanimæ vocis Ave dicimus et Vale.