Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/590

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
570
APPENDIX.

nimus quod Lombarda uxor dicti Guiraldi, quae dicitur fuisse mater prajfati Gui- raldi de Altarippa servicntis armorum domini regis, coram eodem inquisitore et codem tempore coufessa fuerit quod multotiens in diversis locis vidit haereticos et eos pluries adoravit misitque eis panem et poma et credidit eos esse bonos homines et quod posset salvari in fide eorum. Item invenimus in eisdem libris quod Raimundus Carbonelli de Graoleto, qui dicitur fuisse avunculus dicti Gui- raldi servientis domini regis fuit baereticus perfectus et per fratrem Stephanum Gastinensem et Hugonem de Boniolis tunc inquisitores baereticae pravitatis, et tanquam baereticus curiae saeculari relictus et per ministros curiae domini regis Carcassone publice, ut baereticus et relapsus, combustus anno Domini MCC septuagesimo sexto. De quibus omnibus de nostris libris et actis publicis ex- tractis fideliter dicto procuratori domini regis copiam fecimus, et omnibus quo- rum interest per ipsum fieri volumus, non ad suggilationem vel injuriam alicujus sed propter bona quae agit vel excipit, vel propter posteros in quos parentum praefati criminis sceleratorum proserpit inftimia, ne contra constitutiones domini regis vel sanctiones canonicas ad honores vel officia publica ullatenus admittan- tur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus duximus apponen- dum. Datum Carcassonae decimo septimo Kalendas Julii, anno Domini MCC nonagesimo secundo.

VI.

Minutes of an Assembly of Experts.

(Doat, XXVII. fol. 118.)

Anno Domini MCCC vicesimo octavo, indictione undecima, die Veneris in festo Stae. Leocadiae virginis, intitulata quinto Idus Decembris pontificatus SSmi. domini nostri Domini Joannis divina providentia papae XXII. anno deci- mo tertio, venerabiles religiosi et discreti viri frater Henricus de Chamayo or- dinis praedicatorum in regno Franciae auctoritate regia et Germanus de Alan- hano archipresbyter Narbonesii, rector ecclesiae Capitistagni in civitate et dio- cesi Narbonensi auctoritate ordinaria, inquisitores pravitatis baereticae deputati, volentes in negotio fidei de consilio discretorum et peritorum procedere, convo- carunt in aula seu palatio majori archiepiscopali Narbonae dominos canonicos, jurisconsultos, peritos saeculares et religiosos infrascriptos (sequuntur nomina 42) qui omnes superius nominati juraverunt ad sancta Dei evangelia dare bonum et sanum consilium in agendis, unusquisque secundum Deum et conscientiam suam, prout ipsis a Domino fuerit ministratum et tenere omnia sub secreto donee fuerint publicata, et ibidem praestito juramento, lectis et recitatis culpis perso- narum infrascriptarum, petierunt praefati domini inquisitores consilium ab eisdem consiliariis quid agendum de personis praedictis, et divisim et singulariter de qualibet, ut sequitur :

Super culpa fratris P. de Arris ordinis Cartusiensis monasterii de Lupateria diocesis Carcassonensis omnes et singuli consiliarii supradicti, tam saeculares quam religiosi consilium dando concorditer dixerunt, contemplatione ordinis