Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/601

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
581
APPENDIX.

XVIII.

Royal Letters Concerning the Confiscations at Albi.

(Doat, XXXIV fol. 131.)

Universis presentes litteras inspecturis, Petrus Textor, notarius Domini Regis, tenens locum nobilis viri domini Raynaldi de Nusiacho, domini nostri regis mili- tis, ejiisque vicarii Alhie et Albigesii, salutem ct presentibus dare fidem. No- veritis nos vidisse, tenuisse et diligenter inspexisse quosdam patentes litteras ex- cellentissimi principis et domini clare memorie Sancti Ludovici Dei gratia Fran- corum regis, ejus sigillo cereo viridi et fills sericis viridibus et rubeis in pendenti sigillatas, inter cetera continentes quoddam capitulum cujus de verbo ad verbum tenor sequitur : "In hunc modum est sciendum quod immobilia que nobis et suc- cessoribus nostris advenient de heresibus et faidamentis hereticorum debemus nos et successores nostri et tenemur vendere vel alienare infra annum, talibus personis que facient episcopo et ecclesie Albiensi et successoribus suis servicium et alia que tenebantur facere eis veteres possessores pro rebus iisdem ; si vero nos vel successores nostri non vendiderimus vel alienaverimus infra annum im- mobilia hujusmodi, episcopus Albiensis vel successores suiin secundo anno et in tertio accipiet auctoritate propria ilia immobilia et possidebit et faciet fructus suos, et si nos vel successores nostri infra tertium annum non vendiderimus vel alienaverimus predicta ut dictum est, episcopus Albiensis et successores sui ex tunc habeant et retineant auctoritate propria possessionem et proprietatem om- nium predictorum pleno jure/' In cujus visionis et inspectionis testimonium, nos dictus locumtenens dicti domini vicarii sigillum autenticum curie Albie domini nostri regis huic presenti vidimus in pendenti duximus apponendum. Datum Albie, die Veneris post festum beati Vincentii Martyris, anno Domini MCCCIII. (23 Januarii, 1304).

Philippus Dei gratia Francorum rex seneschallo Tholosano vel ejus locura- tenenti salutem. Ex parte dilecti et fidelis noster episcopi Albiensis nobis fuit expositum quod super incursibus et faidimentis condemnatorum de heresi, inter Sanctum Ludovicum avum nostrum et dictum episcopum quedam ordinatio facta fuit, quod nos medietatem bonorum immobilium ipsorum condemnatorum ad manum nostram devenientium tenemur extra manum nostram ponere infra an- num, et SI infra primum et secundum annum dicta bona non fuerint vendita, idem episcopus in tertio anno dictorum bonorum fructus facit suos, et si bona hujusmodi condemnatorum in tertio anno vendita non fuerint, in quarto anno tam in possessione quam in proprietate dictus episcopus bonorum ipsorum efRci- tur dominus in solidum, et habet idem episcopus electioncra dicta bona retincndi pro pretio pro quo alii venderentur, prout in littcris inde confectis et sigillo re- gie in cera viridi sigillatis dicitur plenius contincri, et quod gcntes et nonnulli officiarii vestri seneschallic vestre ct quidam alii dictam ordinationem que retro- actis temporibus servata fuit, infringunt et infringcre ac corttra cam venire ni- tuntur indebite et de novo , quare mandamus vobis quatinus si, vocatis procu- ratore nostro et aliis evocandis, vobis constiterit ita esse, dictam ordinationem