Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/587

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
APPENDIX.
567

autem novi testamenti excusat discipulos fricantes spicas Sabbato ; Ecce quam contrarii iste et ille !

In Genesi promisit Dcus ille se daturum terrain Chanaan Abrahae, nee tamen dedit, ergo fuit mendax. . . . Quod autem objiciunt de illis qui egressi sunt de ^gypto, quibus et promisit per Moysen terram illam, et tamen omnes prostrati sunt in deserto.

Ad idem, Exodi tricesimo secundo : Domine ostende mihi faciem tuam et Dominus respondit : Ego ostendam tibi omne honum, et postea ostendit ei omnia posteriora, id est, turpitudinem. Ecce qualis Deus !

Ad idem, Geneseos undecimo de Gigantibus qui aedificabant turrim, dixit ille Deus: non desistent a cogitationibus suis donee eas opere compleverint ; et tamen sequitur ibidem : Et c^ssaverunt cedijicare. Ecce quam mendax Deus !

Ad idem, Geneseos XXXII. dicit angelus Dei ad Jacob: Nequaquamwcaheris ultra Jacob^ sed Israel erit nomen tuum. Et postea dicit in Exodo : Ego sum Deus Ah'aham, Isaac, et Jacob ; et ita sibi contradicit; mendax igitur est ille Deus.

Dicit ille Deus : Quis decipiet nobis Achdb ? . . . Ego ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum . . . Egredere et fac, decipies enim et prcevalebis . . . Dedit Deus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum. Ecce qualis Deus: si esset Deus veritatis constat quod non diceret : quis decipiet etc.

II.

Bull of Gregory IX. Ordering an Episcopal Inquisition.

(Archives de I'lnquisition de Carcassonne. — Doat, XXXII. fol. 103.)

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus suflfraganeis ecclesise Bisuntinensis salutem et apostolicam benedictionem. Ad capiendas vulpes parvulas, haereticos videlicet qui moliuntur in partibus Burgundiaj tortu- osis anfractibus vineam Domini demoliri, et penitus eliminandas ab ipsa suscepti cura regiminis nos hortatur. Ad nostram siquidem audientiam noveritis per- venisse quod quidam haeretici in vestris diocesibus constituti, qui metu mortis falso ad ecclesiam catbolicam revertentes necnon et plures alii de haeretica pra- vitate convicti, ad errorem pravitatis ejusdem, quam a se abdicasse penitus vide- bantur, ut gravius scindere valeant catholicam unitatem saepius revertuntur. Ne igitur per tales sub falsa conversionis specie catholicae fidei professores corrumpere contingat, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatinus hujusmodi pestilentes, postquam fucrint de jam dicta pravitate convicti, si aliter puniti non fuerint, ita quod quilibet vestrum in suo diocesi ut ipsis det vexatio intellectum, in perpetuo carccre recludatis, de bonis ipsorum, si qua for- tassis habent, sibi vitae necessaria prout consuevit talil)us ministrantes ; alioquin noveritis nos venerabili fratri nostro Archiepiscopo Bisuntino nostris dedisse litteris in mandatis ut vos ad id auctoritate nostra, sublato cujuslibet appellatio- nis impedimento, compellat. Datum Laterani, sexto Kalendas Junii, pontificatus nostri anno septimo (27 Mai. 1234).